- CHORUS
- I.CHORUSpars Comediae, una ex accessoriis, inter actum et actum: vel pars est, post actum introducta cum concentu. Dicebatur autem sic primo, multitudo canentium saltantiumque cum tibicine: idque antiquitus circa aras Deûm, Virg. aen. l. 6. v. 517.Illa chorum simulans, Evanteis orgia circumDucebat Phrygias.Quo in loco Servius, ait. chorum esse multitudinem in sacra collectam. Et l. 1. Georg. v. 346.Omnis quam Chorus et socii comitantur ovantes.Chorus, inquit, proprie est coaevorum cantus atque saltatio. Solebant enim aras Liberi patris Deorumque coeterorum circumgyrate canentes atque saltantes. Inde ad fabulas Chorus translatus est. Et quidem primus Philammon Delphicus, ad aram patriam, Choros disposuit, in Apollinis honorem. Romae vero, L. Anicius, devictô ac triumphatô Gentiô Rege Illyriorum, in Circo Scenam extemporariam excitandam curavit, Ludosque edidit cum Thymelicis tum primum, quos in Orchestra constituit: in Proscenio autem Tibicines cum Choro. Primus Archontes in Scenam duxit Comicum Chorum. Fuit autem is per initia μονοπρόσωπος, unus enim quispiam prodibat civium vitia recensens, idque sine cantu, cuiusmodi est apud Plautum Choragus in Curculione, Actu 4. sc. 1. Dein alter additus; ut interrogationibus ac responsionibus explerent animos varietate. Postea quaterni fuêre, ita ut partirentur Chorum in paria duo, quae idcirco Graeci vocaverunt ζυγὰ. Tandem is ad quinquagenos excrevit: quae turba, postquam Aeschylus Eumenides fabulam dedit, ad quindenos redacta est: ita ut essent paria seu ζυγὰ quina, ex ternis versibus; ubi qui cantum incipiebat, Κορυφαῖος, proximus Παραςτάτης, tertius Τριτοςτάτης dicebatur. Constabat vero tam viris, quam mulieribus, ut ex Troade Senecae apparet; hâc tamen lege, ut si mas laudandus esset, viri: sin femina, feminae chorum componerent. Praeterea, quidquid canebatur, ad argumentum fabulae, maxime ad actum ipsum, quem distinguebat, oportebat pertinere: docente Horatiô, in Arte, v. 193.Actoris partes Chorus, officiumque virile:Desendat, nec quid medios intercinat actus.Quod non proposito conducat et haereat apte.Disponebantur vero in Orchestra, quum staret Chorus, sicut fit in acie, quod appellabatur Χοροςτασία: Idem ordo, quum recta ambularet, vel exiens vel ingrediens, hi dicebantur quadrati Chori. Quum accedebant, Πάροδος vel Παροδία vocabatur; quô tempore canebant Προσόδιον: quum ingrediebantur Εἰσόδιον, causam dicebant, cur adessent. Tum aut stantes canebant, quod et Στάσιμον nominârunt et Συνόδιον, tum narrabant rei eventum: aut statim revertebantur et exibant, quae erat μετάςτασις. Quod si rursus ingrediebantur, Ε᾿πιπάροδος: in qua si saltarent prolixius, crat Κόρδαξ: si praecisius, Κομμάτιον, ibi lugebant. Utebantur Graeci unicâ tibiâ in coeteris, in synodo tantum geminis. Timaeus porro memoriae prodidit, Choros Laconicos tetragonos fuisse, Athenienses orbiculatos; quos et Διονυσιακοὺς appellârunt illi, Siculi autem Ι᾿αμβιςτάςτ. Κύκλον orbicularem Chorum, appellatum esse, docet Salmasius, unde vox translata ad Κύκλον Ε᾿πικὸν, et Κύκλον Παιδείας, de quo vide infra in voce Cyclus. Non omnis tamen Chorus eidem Κύκλος, sed solus Dithyrambicus: Nam Chori Tragici, inquit, et Comici fuêre τετράγωνοι, qui κατὰ ζυγὸ καὶ ςτίχον disponebantur, Exercitat. ad Solin. p. 848. Sed non semper Veter. consertis manibus, verum aliquando solutis etiam in orbem disponebantur. Concinentes autem movebantur in laevam primum, primum hôc motu caelorum orbem se imitari aientes; eumque vocabant Στροφηὸ; quam quum explêrant, totidem numeris eadem vestigia pluribus temporibus relegebant; quâ reversione subterlabentium adversum motum Planetarum referri profitebantur Α᾿ντίςτροφος haec. Eô spatiô absolutô stantes, Terrae quietem repraesentabant. Quo in statu cum diversa a superioribus accinerent, Επωδὸν nominârunt. Mutatas tamen leges invenias aliter alibi. Vide quoque infra Ode. Porro confiebat Chorus non solum ex maribus feminisque, ut dictum, sed insuper ex quavis aetate, officio, statu, sexu, pueris, puellis, viris, senibus, feminis, aniculis, civibus, peregrinis, militibus, agrestibus, servis, liberis, captivis. Nubes quoque et ranae et vespae et alia quae volueris; quemadmodum Scaliger olim lusit in Comoedia Vidulo, cuius chorus constabat alliis et cepis et ulpicis et ascaloniis et bulbis. Coeterum, distinguebantur Graecis Actus, Chorô in Orchestram ascendente: Latinisvero, qui Chorô carebant, mimis personisque de proscenio in Scenam redeuntibus. Cum vero partes Chori illae praecipue essent, ut potissimum, quos liberet, laederent: attritis Populi Atheniensis opibus, reductâque illius insanâ et licentiâ et inconstantiâ ad Tyrannicam paucorum libidinem, continuit Poetas metus potentiorum in officio bene dicendi, et proin sublatus Chorus est: cuius locô Παρεκβάσεις quaedam introductae, in quibus aliorum Poetarumdicta scriptaque, sine maleficii crimine aut poenae suspicione, irridebantur. Nec Cratino, ad pristinam licentiam auso reverti, impune fuit, uti vidimus supra, in voce Baptae. Vide plura hanc in rem, apud Iul. Caes. Scaligerum, Poetices l. 1. c. 6. et seqq. Atque hinc Chorus etiamnum, in Aedibus Sacris, apud Latinos Graecosque, ca pars dicitur, in qua Clerus consistit ac concinit: Honorius Augustodun. l. 1. c. 140. Chorus dicitur a concordia canentium, sive a corona circumstantium. Olim namque in modum coronae circa aram cantantes stabant: sed Flavianus et Diodorus Episcopi choros alternatim psallere instituerunt. Certe hodieque apud Graecos ca pars in orbem circumducitur et subselliis Cantorum ac Clericorum munitur, ut ex Ichnographiis Templorum apud illos, quas Goarus ad Euchologium repraesentat, licet perspicere. Sed et Chorum Sophianum, in ovalem formam contractum perhibet Petrus Gyllius, Descript. Constantinopol. l. 2. c. 3. Quia vero dividebatur Monachorum Chorus in Ecclesiis in 2. partes, quarum una a dextris, altera a sinistris erat, sibique antiphonatim respondebant, hinc quâ parte Abbas sedebat, Chorus Abbatis; quâ Prior, Chorus Prioris dictus est, vide Vitas Abbatum S. Albani, p. 90. Pars porro Chori Monachorum, a quibus Invitatorium incipitur, Chorus Invitatorii dicta, occurrit in lib. Usuum Ordinis Cistere. c. 12. 13. Apud Cartusienses Patisinos Chorus Conversorum est, Choro Fratrum, ut videtur, praestructus: meminitque Chori huius Caesarius, Mirac. l. 1. c. 35. apud Car. du Fresne in Glossar. Porro cancellis Chorum munitum esse, ne Laicis, uti vocant, ingressus in eum pateat, discimus ex Concilio Moguntiac. in Decret. de Vita et Honest. Cleric. c. 1. Refert tamen Curopalates, Imperatori Constantinopolit. licuisse eum ingredi, die coronationis suae, ibique sacram communionem percipere, ut et in Vesperis Paschae, ad incensum offerendum. Quod idem de Rege Galliae, habet Matthaeus de Rebus gestis Henr. IV. circa finem, ubi de Mariae, nxoris eius, coronatione agens, intra Chorum ex privilegio Regem sedere consuevisse, tradit. Sic Magnus Magister Melitensium Equitum thronum suum intra Presbyterium habere dicitur, Macris Fratribus in Hierolex. quos si placet vide.II.CHORUSquibusdam idem cum Argeste, ἀπὸ τȏυ χωρεῖν nomen habet, quod cum impetu et violentia eat: quomodo in proelio incipiendo ruentes, τοὺς εὐτόνως καὶ ὁρμῇ χωροῦντας, vocat Thucydides, cum impetu et clamore proruentes. Hinc Α᾿ργέςτης quoque, quae vox Graecis concitatum et velocem significat. Sed eos distinguit Seneca, l. 5. Natural. Quaest. c. 16. Chorus venit, qui apud quosdam Argestes dicitur. Mihi non videtur, quia Chori violenta vis est, et in unam partem rapax: Argestes vero mollis est, et tam euntibus, quam redeuntibus, communis. Et Vitruvinus, l. 1. c. 6. Circa Favonium Argestes et certis temporibus Etesiae. Ad latera Chauri Cercias et Chorus. Ubi Argestes propior Favonio, Chaurus seu Chorus Septentrioni; qui indidem tamen veniunt, modicâ tantum inclinatione diversi. Vide supra Chaurus. Atque hic ventus est, quô solô flante ab Indiae promontorio Gades usque navigari, Plinius scripsit, l. 2. c. 47. et post eum Solinus, c. 56. conversô nempe Mundi statu et mutatô ventorum situ flatuque, uti habet Salmas. ad Solin. p. 1262.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.